- HYACINTHIDES
- HYACINTHIDESquaenam sint non convenit inter auctores. Harpocration tradit Hyacinthi Lacedaemonii filias esse. In eadem. sententia est Apollod. qui quatuor eas memorat, Antheidem, Aegleidem, Eutheniden, et Lytaeam, mactatasque ab Atheniensibus ex vet. Oraculo pro salute publica ad tumulum Geraesti Cyclopis, Bibliothecae l. 3. Alii Erechthei filias fuisse tradunt, in quibus est Demosthenes Orat. Fun. Alii 6. commemorant Protogeniam, Pandoram, Procridem, Creusam, Orithyiam, et Chthoniam; atque ex his duas priores mactandas sese praebuisse in colle Hyacinthio, unde Hyacinthides dictae. Hygin. unam tantum memorat, Spariantidem, fab. 231. Meminit earum. Hesych. Voss. Erechthei fuêre filiae, qui Pandionem, in Atheniensium regno, excepit; sic dictae Demostheni Or. Fun. quia in Hyacintho pago immolatae, ut aitSuid. Eaedem per exellentiam Παρθένοι, Virgines, vocitatae sunt, eodem auctore. Unde Graecorum exemplo Tull. pro S. Roscio, Mortes etiam Virgines Athenis, Regis, opinor, Erechthei filiae, pro Patria contempsisse dicuntur. Hae una cum Parente in Deorum propterea numerum relatae sunt; Et pater quidem, quia parusset Oraculo, dicenti, superiorem fore bello contra Eumolpum, Thracum Regem, si filiarum unam immolatet: filiae autem, quia et illa, quam Parens sacrificio destinârat, lubenti animo sese ad hoc obtulit; et soror, imo universae, ut alii aiunt, Sorores, sese pro salute Patriae, interemissent. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 1. c. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.